Frontinus-Gesellschaft e.V.

Vorwort
Quellenkonk
KWIC Gesamt
KWIC Akeph
KWIC Zahlen
INDEX Gesamt
INDEX Rückl
INDEX Abk
INDEX Rer

c105 = KU # DC,GR,RO v. ª1 •2
1 qui aquam in usus privatos deducere volet impetrare eam debebit et a principe epistulam ad curatorem adferre curator deinde beneficium Caesaris praestare maturitatem et procuratorem eiusdem officii libertum Caesaris protinus scribere
2 procuratorem autem primus Ti(erius) Claudius videtur admovisse postquam Anionem novum et Claudiam induxit
3 quid contineat epistula vilicis quoque notum fieri debet ne quando neglegentiam aut fraudem suam ignorantiae colore defendant
4 procurator calicem eius moduli qui fuerit impetratus adhibitis libratoribus signari cogitet diligenter intendat mensurarum quas supra diximus modum et positionis notitiam habeat ne sit in arbitrio libratorum interdum maioris luminis interdum minoris pro ªgratia calicem probare
5 sed nec statim ab hoc liberum subiciendi qualemcum *que plumbeam fistulam permittatur arbitrium ¦ verum eiusdem luminis quo calix signatus est per pedes quinquaginta sicut senatus consulto quod subiectum est cavetur
APPENDIX
__\1\__
• <ad> = RO
__\4\__
ª gratiam = Druckfehler
• personarum = GR,DC,RO
[first] « © Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) » [last]