| 1 | | satis iam de modo cuiusque et velut nova quadam adquisitione aquarum et fraudibus et vitiis quae circa ea erant dictum est |
| 2 | | superest ut erogationem quam confertam ut sic dicam in massam invenimus immo etiam falsis nominibus positam per nomina aquarum uti quaeque se habet et per regiones urbis digeramus |
| 3 | | cuius comprehensionem~ scio non ieiunam tantum sed etiam perplexam videri posse |
| 4 | | ponemus tamen quam brevissime ne quid velut formulae officii desit |
| 5 | | iis quibus sufficiet cognovisse summam licebit transire leviora |