1 | | ac de vitiis eiusmodi nec plura nec melius dici possunt quam a Caelio Rufo dicta sunt in ea contione ªcui~ titulus est de aquis |
2 | | quae nunc nos omnia simili licentia usurpata utinam non per offensas probaremus inriguos agros tabernas cenacula etiam corruptelas denique omnes perpetuis salientibus instructas invenimus |
3 | | nam quod falsis titulis aliae pro aliis aquae erogabantur etiam si inter leviora ceteris vitia inter ea tamen quae emendationem videbantur exigere numerandum est |
4 | | quod fere circa montem Caelium et Aventinum accidit |
5 | | qui colles priusquam Claudia perduceretur utebantur Marcia et Iulia |
6 | | sed postquam Nero imperator Claudiam opere arcuato «ad Spem» exceptam usque ad templum divi Claudii perduxit ut inde distribueretur priores non ampliatae sed omissae sunt • |
7 | | nulla enim castella adiecit sed isdem~ usus est quorum quamvis mutata aqua vetus appellatio~ mansit |