Frontinus-Gesellschaft e.V.

Vorwort
Quellenkonk
KWIC Gesamt
KWIC Akeph
KWIC Zahlen
INDEX Gesamt
INDEX Rückl
INDEX Abk
INDEX Rer

c065 # DC,GR,KU,RO v. ª2 ~5 «1 •1
1 Appiae in commentariis adscriptus est modus quinariarum octingentarum <quadraginta> unius
2 cuius <a>quae caput inveniri mensura non potuit quoniam ex duobus rivis constat
3 ad Gemellos tamen qui locus est infra~ Spem veterem ubi iungitur cum ramo Augustae ªinveniri altitudinem aquae pedum quinque latitudinem pedis unius dodrantis fiunt areae pedes octo dodrans centenariae viginti duae et quadragenaria quae efficiunt quinarias mille octingentas viginti quinque amplius quam «<in> commentariis habet» quinariis nongentis ªoctoginta quattuor
4 erogabat quinarias septingentas quattuor minus quam in commentariis adscribitur quinariis centum triginta septem et adhuc minus quam ad Gemellos mensura respondet quinariis mille centum viginti una
5 intercedit~ tamen aliquantum e ductus vitio quom~ sit depressio<r> non facile manationes ostendit quas esse ex eo adparet quod in plerisque urbis partibus probata~ aqua observatur {id quod ex ea manat}
6 sed et quasdam fistulas intra urbem inlicitas deprehendimus
7 extra urbem autem propter pressuram librae quom~ sit infra terram ad caput pedibus quinquaginta nullam accepit iniuriam
APPENDIX
__\3\__
~ intra = RO
ª inveni = Druckfehler
«» commentarii habent = GR,KU,DC
ª octaginta = Druckfehler
__\5\__
~ intercidit = GR,KU,DC,RO
• qui = GR,KU,DC,RO
~ cum = GR,RO
~ prolata = GR,KU
__\7\__
~ cum = GR
[first] « © Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) » [last]