1 | | persecutus ea quae de modulis dici fuit necessarium nunc ponam quem ad modum quaeque aqua ut ªprincipum commentariis comprehensum~ est usque ad nostram curam habere visa sit quantum *que erogaverit deinde quem ipsi scrupulosa inquisitione praeeunte providentia optimi ªdiligentissimi *que Nervae principis invenerimus |
2 | | fuerunt ergo in commentariis in universo quinariarum decem duo milia septingentae quinquaginta quinque in erogatione decem quattuor milia decem et octo plus in distributione quam <in> accepto computabatur~ quinariis mille ducentis sexaginta tribus |
3 | | huius rei admiratio cum praecipuum officii opus in exploranda fide aquarum atque copia crederem non mediocriter me convertit ad scrutandum quemadmodum amplius erogaretur quam in patrimonio ut ita dicam esset |
4 | | ante omnia itaque capita ductuum metiri adgressus sum sed longe id est circiter quinariis decem milibus ampliorem quam in commentariis modum inveni ut per singulas demonstrabo |