1 | | Anioni veteri adscriptus est in commentariis modus quinariarum mille ¡quingentarum quadraginta unius |
2 | | ad caput inveni quattuor milia trecentas nonaginta octo praeter eum modum qui in proprium ductum Tiburtium derivatur amplius quam in commentariis est quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta septem |
3 | | erogabantur antequam ad piscinam veniret quinariae ducentae sexaginta duae |
4 | | modus in piscina qui per mensuras positas initur efficit quinariarum duo milia trecentas sexaginta duas |
5 | | ªintercidebant ergo inter caput et piscinam quinariae mille septingentae septuaginta ªquattuor |
6 | | erogabat post piscinam quinarias mille trecentas quadraginta octo amplius quam in commentariis conceptionis modum significari diximus quinariis sexaginta novem minus quam recipi in ductum post piscinam posuimus quinariis mille decem quattuor |
7 | | summa quae inter caput et piscinam et post piscinam intercidebat quinariarum~ duo milia septingentae octoginta octo quod errore mensurae fieri suspicarer nisi invenissem ubi averterentur |