| c109 = RO # DC,GR,KU v. ~4 |
|
|
| 1 | | cum vacare aliquae coeperunt aquae adnuntiatur et in commentarios redigitur qui respiciuntur ut petitoribus ex vacuis dari possint |
| 2 | | has ¡aquarii~ statim ¡intercipere~ solebant ut medio tempore venderent aut possessoribus praediorum aut aliis etiam |
| 3 | | humanius tamen~ visum est principi nostro ne praedia subito destituerentur triginta dierum spatium indulgeri intra quod ii ad quos res pertineret <***> |
| 4 | | de aqua in praedia sociorum data nihil constitutum invenio |
| 5 | | perinde tamen observatur ac iure cautum ut dum quis ex iis qui communiter impetraverant~ superesset totus modus praediis adsignatus flueret et tunc demum renovaretur beneficium cum desisset quisque ex iis quibus datum erat possidere |
| 6 | | impetratam aquam alio quam in ea praedia in quae data erit aut ex alio castello quam ex quo epistula principis continebit duci palamst non oportere sed et mandatis prohibetur |
|
|
|
__\2\__ ¡ — LM p.76, Anm.1 ~ aquas = GR,KU,DC ¡ — LM p.76, Anm.2 ~ intercidere = DC __\3\__ ~ [etiam] = GR,KU; autem = DC __\5\__ ~ impetraverunt = GR,DC
|
|
| [first] |
« |
© Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) |
» |
[last] |
|
|