1 | | nunc quae observare curator aquarum debeat et legem senatus *que consulta ad instruendum actum pertinentia subiungam |
2 | | circa ius ducendae aquae in privatis observanda sunt ne quis sine litteris Caesaris id est ne quis aquam publicam non impetratam et ne quis amplius quam impetravit ducat |
3 | | ita enim efficiemus ut modus quem adquiri diximus possit ad novos salientes et ad nova beneficia principis pertinere |
4 | | in utroque autem magna cura multiplici opponenda fraudi est sollicite subinde ductus extra urbem circumeundi ad recognoscenda beneficia idem in castellis et salientibus publicis faciendum ut sine intermissione diebus <et noctibus> aqua fluat |
5 | | quod senatus quoque consulto facere curator iubetur cuius haec ¿[quoque]¿ verba sunt |