Frontinus-Gesellschaft e.V.

Vorwort
Quellenkonk
KWIC Gesamt
KWIC Akeph
KWIC Zahlen
INDEX Gesamt
INDEX Rückl
INDEX Abk
INDEX Rer

c026 = DC,RO # GR,KU v. ~1 •2
1 omnis autem modulus colligitur aut diametro aut perimetro aut areae mensura ex quibus et capacitas adparet
2 differentiam unciae digiti quadrati et digiti rotundi et ipsius quinariae ut facilius dinoscamus utendum est substantia~ quinariae qui modulus et certissimus et maxime receptus est
3 unciae ergo modulus habet diametri digitum unum et trientem digiti capit plus quam qui<naria> quinariae octava hoc est sescuncia quinariae et scripulis tribus et bese scripuli
4 digitus quadratus in rotundum redactus habet diametri digitum unum et digiti sescunciam sextulam capit quinariae dextantem
5 digitus rotundus habet diametri digitum unum capit quinariae septuncem semunciam sextulam
APPENDIX
__\2\__
~ substantie = GR
__\3\__
• plus = GR
__\4\__
• digitus quadratus in longitudine et latitudine aequalis est = KU
[first] « © Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) » [last]