Frontinus-Gesellschaft e.V.

Vorwort
Quellenkonk
KWIC Gesamt
KWIC Akeph
KWIC Zahlen
INDEX Gesamt
INDEX Rückl
INDEX Abk
INDEX Rer

c025 = RO # DC,GR,KU v. ~3 «1
1 postea modulus nec ab uncia nec ab alterutro digitorum originem accipiens inductus ut quidam putant ab Agrippa ut alii a plumbariis per Vitruvium architectum in usum urbis exclusis prioribus venit «appellatus quinariae» nomine
2 qui autem Agrippam auctorem faciunt dicunt quod quinque antiqui moduli exiles et velut puncta quibus olim aqua cum exigua esset dividebatur in unam fistulam coacti sint~ qui Vitruvium et plumbarios ab eo quod plumbea lammina plana quinque digitorum latitudinem habens circumacta in rotundum hunc fistulae modulum efficiat
3 sed hoc incertum est quoniam cum circumagitur sicut interiore parte adtrahitur ita per illam quae foras spectat extenditur
4 maxime probabile est quinariam dictam a diametro ¦ quinque quadrantum
5 quae ratio in sequentibus quoque modulis usque ad vicenariam durat diametro per singulos adiectione~ singulorum quadrantum crescente ut in senaria quae sex~ quadrantes in diametro habet et septenaria quae septem et deinceps simili incremento usque ad vicenariam
APPENDIX
__\1\__
«» adpellatus quinariae = GR,KU; adpellatus quinario = DC
__\2\__
~ sunt = DC
__\5\__
~ adiecione = GR
~ sexs = GR
[first] « © Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) » [last]