Frontinus-Gesellschaft e.V.

Vorwort
Quellenkonk
KWIC Gesamt
KWIC Akeph
KWIC Zahlen
INDEX Gesamt
INDEX Rückl
INDEX Abk
INDEX Rer

c119 = DC,RO # GR,KU v. ~1 «1
1 quoniam quae videbantur ad familiam pertinere exposuimus ad tutelam ductuum sicut promiseram divertemus rem enixiore cura dignam cum magnitudinis Romani imperii vel «praecipuum sit» indicium
2 multa atque ampla opera subinde nascuntur quibus ante succurri debet quam magno auxilio egere incipiant plerumque tamen prudenti temperamento sustinenda~ quia non semper opus aut facere aut ampliare quaerentibus credendum est
3 ideo *que non solum scientia peritorum sed et proprio usu curator instructus esse debet nec suae tantum stationis architectis uti sed plurium advocare non minus fidem quam subtilitatem ut aestimet quae repraesentanda quae differenda sint et rursus quae per redemptores effici debeant quae per domesticos artifices
APPENDIX
__\1\__
«» praecipum si<n>t = GR; praecipuum si<n>t = KU
__\2\__
~ festinanda = GR,KU
[first] « © Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) » [last]