c117 = RO # DC,GR,KU v. ~2 ¿1 |
|
|
1 | | utraque autem familia in aliquot ministeriorum species diducitur vilicos castellarios circitores silicarios tectores alios *que opifices |
2 | | ex his aliquos extra urbem esse oportet ad ea quae non sunt magnae molitionis maturum tamen auxilium videntur exigere |
3 | | homines in urbe circa castellorum et munerum stationes opera quaeque urgebunt in primis ad subitos casus ut ex compluribus~ regionibus in quam necessitas incubuerit converti possit praesidium aquarum abundantium |
4 | | tam amplum numerum utriusque familiae solitum ambitione aut neglegentia praepositorum in privata opera diduci revocare ad aliquam disciplinam ¿<statuimus>¿ et publica ministeria ita instituimus ut pridie quid esset actura dictaremus et quid quoque die egisset actis comprehenderetur~ |
|
|
__\3\__ ~ conpluribus = KU __\4\__ ¿¿ vacat GR,KU,DC ~ conprehenderetur = KU
|
|
[first] |
« |
© Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) |
» |
[last] |
|
|