| 1 | | explicitis quae ad ordinationem aquarum privati usus pertinebant non ab re est quaedam ex iis quibus circumscribi saluberrimas constitutiones in ipso actu deprehendimus exempli causa attingere |
| 2 | | ampliores quosdam calices quam impetrati erant positos in plerisque castellis inveni et ex iis aliquos ne signatos quidem |
| 3 | | quotiens autem signatus calix excedit legitimam mensuram ambitio procuratoris qui eum signavit detegitur |
| 4 | | cum vero ne signatus quidem est manifesta culpa omnium maxime accipientis deprehenditur deinde vilici |
| 5 | | in quibusdam cum calices legitimae mensurae signati essent statim amplioris moduli ¦ fistulae subiectae fuerunt unde acciderat ut aqua non per legitimum spatium coercita sed per ªbreves angustias expressa facile laxiorem in proximo fistulam impleret~ |
| 6 | | ideoque illud adhuc quotiens signatur calix diligentiae adiciendum est ut fistulae quoque proximae per spatium quod «s(enatus) c(onsulto)» conprehensum diximus signentur |
| 7 | | ita demum enim vilicus cum scierit non aliter quam signatas conlocari debere omni carebit excusatione |