Frontinus-Gesellschaft e.V.

Vorwort
Quellenkonk
KWIC Gesamt
KWIC Akeph
KWIC Zahlen
INDEX Gesamt
INDEX Rückl
INDEX Abk
INDEX Rer

c100 = RO # DC,GR,KU v. ª1 ~7
1 quod Q(uintus) Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus co(n)s(ules)~ v(erba) f(ecerunt) de iis qui curatores aquarum publicarum ex consensu senatus a Caesare Augusto nominati essent ornandis~ d(e) e(a) r(e) q(uid) ªf(ieri) p(laceret) d(e) e(a) r(e) i(ta) ¡c(ensuerunt) placere huic ordini eos qui aquis publicis praeessent cum eius rei causa extra urbem essent lictores binos et servos publicos ternos architectos singulos et scribas et librarios accensos praecones *que totidem habere quot habent ii per quos frumentum plebei datur
2 cum autem in urbe eiusdem rei causa aliquid agerent ceteris apparitoribus isdem praeterquam lictoribus uti
3 utique quibus apparitoribus ex hoc senatus consulto curatoribus aquarum uti liceret eos diebus decem proximis quibus senatus consultum factum esset ad aerarium deferrent quique ita delati~ essent iis praetores aerarii mercedem cibaria quanta praefecti frumento dando dare deferre *que solent annua darent et adtribuerent isque eas pecunias sine fraude sua capere~ liceret
4 utique tabulas chartas cetera *que quae eius curationis causa opus essent iis curatoribus {praebenda} Q(uintus) Aelius Paulus Fabius co(n)s(ules)~ ambo [alte]r *ve si is~ videbitur [adhi]bitis praetor[ibus] qui aerario praesint ea praebenda~ locent
APPENDIX
__\1\__
~ consules = GR,DC
~ ordinandis = GR,KU
ª f(acere) = irrig LM, ebenso facere = GR
Kommentar: In den überkommenen Senatsbeschlüssen ist das "fieri" mehrfach mit vollem Wortlaut belegt!
¡ — LM p.70, Anm.1
__\3\__
~ delegati = GR
~ facere = GR,KU,DC
__\4\__
~ consules = GR,DC
~ iis = GR,DC
~ praebanda = GR
[first] « © Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) » [last]