1 | | quanto opere autem curae fuerit ne quis violare ductus aquam *ve non concessam derivare auderet cum ex multis apparere~ potest tum et ex hoc quod Circus maximus ne diebus quidem ludorum circensium nisi aedilium aut censorum permissu inrigabatur~ |
2 | | quod durasse etiam postquam res ad curatores transiit sub Augusto apud Ateium Capitonem legimus |
3 | | agri vero qui aqua publica contra legem essent inrigati publicabantur |
4 | | mancipi etiam si cum eo quem <constaret> adversus legem fecisse multa dicebatur~ |
5 | | in isdem legibus adiectum est ita ne quis aquam oletato dolo malo ubi ªpublice saliet |
6 | | si quis oletarit sestertiorum decem milia~ multa{tum} esto |
7 | | {oletato videtur esse olidam facito} |
8 | | cuius rei causa aediles curules iubebantur per vicos singulos ex iis qui in unoquoque vico habitarent praedia *ve haberent binos praeficere quorum arbitratu aqua in publico ¦ saliret |