Frontinus-Gesellschaft e.V.

Vorwort
Quellenkonk
KWIC Gesamt
KWIC Akeph
KWIC Zahlen
INDEX Gesamt
INDEX Rückl
INDEX Abk
INDEX Rer

c093 = RO # DC,GR,KU v. ª1 ~3
1 nec satis fuit principi nostro ceterarum restituisse copiam et gratiam Anionis quoque novi vitia excludi posse vidit
2 omisso enim flumine <aquam> repeti ex lacu qui est super villam Neronianam Sublaquensem ubi limpidissima est iussit
3 nam cum oriatur Anio supra ªTrebam Augustam seu quia per saxosos montes decurrit paucis~ circa ipsum oppidum obiacentibus cultis seu quia lacuum altitudine~ in quos excipitur velut defaecatur imminentium~ quoque nemorum opacitate inumbratus frigidissimus simul ac splendidissimus eo pervenit
4 haec tam felix proprietas aquae omnibus dotibus aequatura Marciam copia vero superatura veniet in locum deformis illus ac turbidae novum auctorem imperatorem Caesarem Nervam Traianum Augustum praescribente titulo
APPENDIX
__\3\__
ª Treba = Druckfehler
~ pauc<issim>is = GR,KU
~ altitudine[m] = KU,DC
~ inminentium = KU
[first] « © Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) » [last]