c091 # DC,GR,KU,RO v. ~1 «1 |
|
|
1 | | et alter quidem ex his id est Anio vetus cum plerisque libra sit inferior incommodum intra se tenet |
2 | | novus autem Anio vitiabat ceteras nam cum editissimus veniat et in primis abundans defectioni aliarum succurrit |
3 | | inperitia vero aquariorum deducentium in alienos eum specus frequentius quam explemento opus erat etiam sufficientes aquas inquinabat maxime Claudiam quae per multa milia passuum proprio ducta rivo Romae demum cum Anione permixta in hoc tempus perdebat proprietatem |
4 | | adeo *que obvenientibus non succurebat~ ut pleraeque accerserentur per imprudentiam non «ut dignum» erat aquas part¦ientium |
5 | | Marciam ipsam et rigore et splendore gratissimam balneis ac fullonibus et relatu quoque foedis ministeriis deprehendimus servientem |
|
|
__\4\__ ~ succurebatur = GR,KU,DC,RO «» uti dignum = GR; uti[n] dignum = KU,DC; ut {in}dignum = RO
|
|
[first] |
« |
© Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) |
» |
[last] |
|
|