1 | | non dubito aliquos adnotaturos quod longe maior copia actis mensuris inventa sit quam erat in commentariis principum |
2 | | cuius rei causa est error eorum qui ab initio parum diligenter uniuscuiusque fecerunt aestimationem |
3 | | ac ne metu aestatis aut siccitatum in tantum a veritate eos recessisse credam obstat illud~ quod ips[e actis] mensuris Iulio mense hanc uniuscuiusque copiam quae supra scripta est tota deinceps aestate durantem exploravi |
4 | | quaecumque tamen est causa quae praecedit ¦ illud utique detegitur decem milia quinariarum intercidisse dum beneficia sua principes secundum modum in commentariis adscriptum temperant |