1 | | Claudia abundantior aliis maxime iniuriae exposita est |
2 | | in commentariis habet non plus quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta quinque cum ad caput invenerim quinariarum quattuor milia sexcentas septem amplius quam <in> commentariis mille septingentis quinquaginta duabus |
3 | | adeo autem nostr[a cer]tior est mensura ut ad septimum ab urbe miliarium in piscina ubi indubitatae mensurae sunt inveniamus quinarias tria milia trecentas decem duas plus quam in commentariis quadringentis quinquaginta septem quamvis et ex beneficiis ante piscinam eroget et plurimum subtrahi deprehenderimus ideo *que minus inveniatur quam revera esse debeat quinariis mille ducentis ªnonaginta quinque |
4 | | et circa erogationem {autem} fraus adparet quae neque ad commentariorum fidem neque ad eas quas ad caput egimus mensuras neque ad illas saltem <quae> ad piscinam post tot iniuras <positae>~ sunt convenit |
5 | | sola<e> enim quinariae mille septingentae quinquaginta erogantur minus quam commentariorum ratio dat quinariis mille centum quinque minus autem quam mensurae ad caput factae demonstraverunt quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta septem minus etiam quam in piscina invenitur quinariis mille quingentis sexaginta duabus |
6 | | ideo *que cum sincera in urbem proprio rivo perveniret in urbe miscebatur cum Anione novo ut confusione facta et conceptio earum et erogatio esset obscurior |
7 | | quod si qui forte me adquisitionum mensuris blandiri putant admonendi sunt adeo Curtium et Caerulum fontes aquae Claudiae sufficere ad praestandas ductui suo quinarias quas significavi quattuor milia sexcentas septem ut praeterea mille sexcentae effunda<n>tur |
8 | | nec eo infitias quin ea quae superfluunt non sint proprie horum fontium capiuntur enim ex Augusta «quem inventum» in Marciae supplementum dum illa non indiget adiecimus fontibus Claudiae quamvis ne huius ¿quidem¿ ductus omnem aquam recipiat |