| 1 | | Tepulae in commentariis adscriptus est modus quinariarum quadringentarum |
| 2 | | huius aquae fontes nulli sunt venis quibusdam constabat quae interceptae sunt in Iulia |
| 3 | | caput ergo eius observandum est a piscina Iuliae |
| 4 | | ex ea enim primum accipit quinarias centum nonaginta deinde statim ex Marcia quinarias nonaginta duas praeterea ex Anione novo ad hortos Epaphroditianos quinarias centum sexaginta tres |
| 5 | | fiunt omnes quinariae quadringentae quadraginta quinque amplius quam in commentariis quinariis quadraginta quinque quae in erogatione comparent~ |