ita dum aut vicenariae qua subinde erogant detrahunt aut cent<en>ariae et centenum vicenum adiciunt quibus semper accipiunt intercipiuntur in centenaria quinariae viginti septem in centenum vicenum quinariae octoginta sex •
2
quod cum ratione adprobetur re quoque ipsa manifestum est
3
nam ¡ex~ vicenaria quam Caesar pro quinariis sedecim adsignat non plus erogant quam tredecim et ex centenaria quam ampliaverunt ¡<a>eque~ • certum est ªillos non erogare nisi ad artiorem numerum quia Caesar secundum suos commentarios cum ex ªquaque centenaria explevit quinarias octoginta unam se<missem> item ex centenum vicenum quinarias nonaginta octo tamquam exhausto modulo desinit distribuere