Frontinus-Gesellschaft e.V.

Vorwort
Quellenkonk
KWIC Gesamt
KWIC Akeph
KWIC Zahlen
INDEX Gesamt
INDEX Rückl
INDEX Abk
INDEX Rer

c018 # DC,GR,KU,RO v. ~2 «1
1 omnes aquae diversa in urbem libra perveniunt
2 inde s<erv>iunt~ quaedam altioribus locis et quaedam erigi in eminentiora non possunt nam et colles sensim propter frequentiam incendiorum excreverunt rudere
3 quinque sunt quarum altitudo in omnem partem urbis adtollitur sed ex his aliae maiori aliae leviori pressura coguntur
4 altissimus est Anio novus proxima Claudia tertium locum tenet Iulia quartum Tepula dehinc Marcia quae capite etiam Claudiae libram aequat sed veteres humiliore derectura perduxerunt sive nondum ad subtile explorata arte librandi seu quia ex industria infra terram aquas mergebant ne facile ab hostibus interciperentur cum frequentia adhuc contra Italicos bella gererentur
5 iam tamen quibusdam locis sicubi ductus vetustate dilapsus est omisso circuitu subterraneo vallium brevitatis causa substructionibus arcuationibus *<que> traiciuntur
6 sextum tenet librae locum Anio vetus similiter suffecturus etiam altioribus locis urbis si ubi vallium submissarum~ *que regionum condicio exigit substructionibus «arcuationibus *que {veteris}» erigeretur
7 sequitur huius libram Virgo deinde Appia quae cum ex urbano agro perducerentur non in tantum altitudinis erigi potuerunt
8 omnibus humilior Alsietina est quae Transtiberina regioni et maxime iacentibus locis servit
APPENDIX
__\2\__
~ fl<u>unt = GR,KU
__\6\__
~ summissarumque = RO
«» arcuationibusve in is = GR,KU; arcuationibusve et is = DC
[first] « © Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) » [last]