c014 = RO # DC,GR,KU v. ~3 |
|
|
1 | | Claudia concipitur via Sublacensi ad miliarium tricesimum octavum deverticulo sinistrosus~ intra passus trecentos ex fontibus duobus amplissimis et speciosis Caerulo qui a similitudine appellatus~ est et Curtio |
2 | | accipit et eum fontem qui vocatur Albudinus tantae bonitatis ut Marciae quoque adiutorio quotiens opus est ita sufficiat ut adiectione sui nihil ex qualitate eius mutet |
3 | | Augustae fons quia Marciam sibi sufficere adparebat in Claudiam derivatus est manente nihilo minus praesidiario in Marciam ut ita demum Claudiam aquam adiuvaret Augusta si eam ductus Marciae non caperet |
4 | | Claudiae ductus habet longitudinem passuum quadraginta sex milium quadringentorum sex ex eo rivo subterraneo passuum triginta sex milium ducentorum triginta opere supra terram passuum decem milium centum septuaginta sex ex eo opere arcuato in superiori parte pluribus locis passuum trium milium septuaginta sex et propius~ urbem a septimo miliario substructione rivorum per passus sexcentos novem opere arcuato passuum sex milium quadringentorum nonaginta et unius |
|
|
__\1\__ ~ sinistrorsus = GR ~ adpellatus = GR,KU,DC Kommentar: die bei LM stehenden runden Klammern (qui ... est) wurden nach Rücksprache mit Herrn Letzner gelöscht. __\4\__ ~ prope = GR,KU,DC
|
|
[first] |
« |
© Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) |
» |
[last] |
|
|