c011 = RO # DC,GR,KU v. ª1 ~1 ¿1 |
|
|
1 | | quae ratio moverit ªAugustum providentissimum principem perducendi Alsietinam aquam quae vocatur Augusta non satis perspicio nullius gratiae immo etiam parum salubrem ideo *que nusquam in usus populi fluentem nisi forte dum opus naumachiae adgreditur ne quid salubrioribus aquis detraheret hanc proprio opere perduxit et quod naumachiae coeperat superesse hortis adiacentibus et privatorum usibus ad inrigandum concessit |
2 | | solet tamen ex ea in Transtiberina regione quotiens pontes reficiuntur et a citeriore ripa aquae cessant ex necessitate in subsidium publicorum salientium dari |
3 | | concipitur ex lacu Alsietino via Claudia miliario quarto decimo deverticulo dextrosus~ passuum sex milium quingentorum |
4 | | ductus eius efficit longitudinem passuum viginti duum milium centum septuaginta duorum ¿<rivo subterraneo passuum viginti milium et mille octingentorum decem et ¡quattuor>¿ opere arcuato passuum trecentorum quinquaginta octo |
|
|
__\1\__ ª Augustus = Druckfehler __\3\__ ~ dextrorsus = GR __\4\__ ¿¿ vacat GR,KU,DC ¡ — LM p.22, Anm.1
|
|
[first] |
« |
© Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) |
» |
[last] |
|
|