Frontinus-Gesellschaft e.V.

Vorwort
Quellenkonk
KWIC Gesamt
KWIC Akeph
KWIC Zahlen
INDEX Gesamt
INDEX Rückl
INDEX Abk
INDEX Rer

c009 # DC,GR,KU,RO v. ª3 ~9 «1 ¿2
1 postea~ M(arcus) Agrippa aedilis post primum consulatum imperatore Caesare Augusto =II= L(ucio) Volcatio consulibus~ anno post urbem conditam septingentesimo nono decimo ad miliarium ab urbe duodecimum via Latina deverticulo {euntibus ab Roma} dextrosus~ milium passuum duum alterius aquae proprias vires collegit et Tepulae rivum intercepit
2 adquisita<e> ¿aquae¿ ab inventore nomen Iuliae datum est ita tamen divisa erogatione ut maneret Tepulae appellatio~
3 ductus Iuliae ªefficit longitudinem passuum quindecim milium ªquadringentorum viginti sex s(emis) ¿<rivo subterraneo passuum octo milium quadringentorum viginti ¡sex>¿ opere supra terram passuum septem milium ex eo in proximis urbi locis a septimo miliario substructione passuum ªquingentorum viginti octo reliquo~ opere arcuato passuum sex milium quadringentorum septuaginta duum
4 praeter caput Iuliae transfluit aqua quae vocatur Crabra
5 hanc Agrippa omisit seu quia improbaverat~ sive quia Tusculanis possessoribus relinquendam credebat haec nam *que est quam omnes villae tractus eius per vicem in dies modulos *que certos dispensatam accipiunt
6 sed non eadem moderatione aquarii nostri partem eius semper in supplementum Iuliae vindicaverunt nec ut Iuliam augerent quam hauriebant largiendo compendi~ sui gratia
7 «exclusa ergo Crabra et tota iussu imperatoris reddita est» Tusculanis qui nunc forsitan non sine admiratione eam sumunt ignari cui causae insolitam abundantiam debeant
8 Iulia autem revocatis derivationibus per quas subripiebatur modum suum quamvis notabili siccitate servavit
9 eodem anno Agrippa ductus Appiae Anionis Marciae paene dilapsos restituit et singulari cura compluribus~ salientibus aquis instruxit urbem
APPENDIX
__\1\__
~ post <hos> = KU
~ cos. = GR,KU; coss. = DC
~ dextrorsus = GR
__\2\__
¿¿ vacat RO
~ adpellatio = GR,KU,DC
__\3\__
ª effecit = Druckfehler
ª quadringentorem = Druckfehler
¿¿ vacat GR,DC
¡ — LM p.19, Anm.1
ª vingentorum = Druckfehler
~ relicto = KU
__\5\__
~ inprobaverat = KU
__\6\__
~ conpendi = GR
__\7\__
«» exclusa ergo est Crabra et totam iussu imperatoris reddidi = GR,KU; exclusi ergo Crabram et totam iussu imperatoris reddidi = DC
__\9\__
~ conpluribus = KU
[first] « © Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) » [last]