Frontinus-Gesellschaft e.V.

Vorwort
Quellenkonk
KWIC Gesamt
KWIC Akeph
KWIC Zahlen
INDEX Gesamt
INDEX Rückl
INDEX Abk
INDEX Rer

c007 = RO # DC,GR,KU v. ª2 ~7 «3 •1
1 post annos centum viginti septem id est ªanno ab urbe condita sexcentesimo octavo Ser(vio) Sulpicio Galba cum L(ucio) Aurelio Cotta consulibus cum Appiae Anionis *que ductus vetustate quassati privatorum etiam fraudibus interciperentur datum est a senatu negotium Q(uinto) Marcio qui tum praetor inter cives ius dicebat eorum ductuum reficiendorum ac vindicandorum
2 et quoniam incrementum urbis exigere videbatur ampliorem modum aquae eidem mandatum a senatu est ut curaret quatinus alias aquas {quas} posset in urbem perducere~
3 [itaque~ pri]ores ductus re[fecit~ et] tertiam «illa<m pro>prio ri[vo in urbem ¡per]duxit» cui ab auctore Marciae nomen est
4 legimus apud Fenestellam in haec opera Marcio decretum sestertium milies octingenties et quoniam ad consummandum negotium non sufficiebat spatium praeturae in annum alterum est prorogatum
5 eo tempore decemviri dum aliis ex causis libros Sibyllinos inspiciunt invenisse dicuntur non esse fas aquam Marciam seu potius Anionem de hoc enim constantius traditur in Capitolium perduci de *que ea re in senatu M(arco) Lepido pro collegio verba faciente actum Appio Claudio Q(uinto) Caecilio consulibus eandem *que post annum tertium a L(ucio) Lentulo retractatam C(aio) Laelio Q(uinto) Servilio consulibus sed utroque tempore vicisse gratiam Marcii Regis atque ita in Capitolium esse aquam perductam
6 concipitur Marcia via Valeria ad miliarium tricesimum sextum deverticulo euntibus ab urbe Roma dextrosus~ milium passuum trium Sublacensi autem quae sub Nerone principe primum strata est ad miliarium tricesimum octavum sinistrosus~ intra «passus ducentos»
7 «†fontin [.....] sub[....]bus ¡petrei[....]† stat» immobilis~ stagni modo colore perviridi~
8 ductus eius habet longitudinem a capite ad urbem passuum sexaginta milium et mille septingentorum decem et ªsemis rivo subterraneo passuum quinquaginta quattuor milium ducentorum ¦ quadraginta septem semis opere supra terram passuum septem milium quadringentorum sexaginta trium ex eo longius ab urbe pluribus locis per vallis opere arcuato passuum quadringentorum sexaginta trium propius urbem a septimo miliario substructione passuum quingentorum viginti octo reliquo opere arcuato passuum sex milium quadringentorum septuaginta duum
APPENDIX
__\1\__
ª annos = Druckfehler
__\2\__
~ perduceret = KU,DC
__\3\__
~ qui = GR; <Marcius> = KU; <ille> = DC
~ restituit = GR,KU
«» illis uberiorem aquam duxit = GR; illis uberiorem <aquam per>duxit = KU; illi<s sal>ubriorem <aquam> <per>duxit = DC
¡ — LM p.17, Anm.1
__\6\__
~ dextrorsus = GR
~ sinistrorsus = GR
• spatium = GR,KU,DC
«» spatium passuum ducentorum = GR,KU; <spatium> passuum ducentorum = DC
__\7\__
«» fontium aqua sub rupibus pene stat = GR; fontium <aqua> sub <arcu>bus petraei<s paene> stat = KU; fontium <aqua> sub <rupi>bus petrei<s> stat = DC
¡ — LM p.18, Anm.1
~ inmobilis = KU
~ praeviridi = GR,KU,DC
__\8\__
ª semi = Druckfehler
[first] « © Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) » [last]