Frontinus-Gesellschaft e.V.

Vorwort
Quellenkonk
KWIC Gesamt
KWIC Akeph
KWIC Zahlen
INDEX Gesamt
INDEX Rückl
INDEX Abk
INDEX Rer

c005 # DC,GR,KU,RO v. ª1 ~3 «2 •2
1 M(arco) Valerio Maximo P(ublio) Decio Mure consulibus anno post initium Samnitici belli tricesimo aqua Appia in urbem inducta est ab Appio Claudio ¡{Crasso} censore cui postea Caeco fuit cognomen «idem eo anno et» viam Appiam a porta Capena usque ad urbem Capuam muniendam curavit
2 collegam habuit C(aium) Plautium cui ob inquisitas eius aquae venas Venocis cognomen datum est
3 sed quia is intra annum et sex menses deceptus a collega tamquam ibidem facturo abdicavit se censura nomen aquae ad Appii tantum honorem pertinuit qui multis tergiversationibus extraxisse censuram traditur donec et viam et huius aquae ductum consummaret
4 concipitur Appia in agro Lucullano via Praenestina inter miliarium septimum et octavum deverticulo sinistrosus~ passuum septingentorum octoginta
5 ductus eius habet longitudinem a capite usque ad Salinas qui locus est ad ªportam Trigeminam passuum undecim ¦ milium centum nonaginta <ex eo rivus est> subterraneus passuum undecim milium centum triginta supra terram substructio et arcuatura proximum portam Capenam passuum sexaginta
6 iungitur ei ad S<p>em veterem in confinio hortorum Torquatianorum et <Tauria>norum~ ramus Augustae ab A<ugusto> in supplementum eius additus «cui loco ¡co<g>nomen [aquarii ¡de]derunt» Gemellorum
7 hic via Praenestina ad miliarium sextum deverticulo sinistrosus~ passuum nongentorum octoginta proxime viam Collatinam accipit fontem
8 cuius ductus usque ad Gemellos efficit rivo subterraneo passuum sex milia trecentos octoginta
9 incipit distribui imo Publicii clivo ad portam Trigeminam qui locus Salinae appellantur~
APPENDIX
__\1\__
¡ — LM p.14, Anm.1
«» qui = GR; qui etiam = KU; qui et = DC
__\4\__
~ sinistrorsus = GR
__\5\__
ª porta = Druckfehler
__\6\__
• ***** = KU
~ ....]norum = RO
«» cui loco cognomen ideo datur = GR; <imposi>to cognomine <respon>denti = KU; <imposi>to cognomine †***denti = DC
¡ — LM p.15, Anm.1
¡ — LM p.15, Anm.2
__\7\__
~ sinistrorsus = GR
__\9\__
• Appia = GR,KU,DC
~ adpellantur = GR,KU
[first] « © Sex. Iulii Frontini, De aquaeductu urbis Romae (curavit M. Hainzmann) » [last]